monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 73, 10
Habes quae audierim, quae legerim de Melchisedech. Meum fuit citare testes: tuum sit de fide testium iudicare. Quod si omnes repuleris, tuum certe spiritualem illum interpretem non recipies, qui imperitus sermone, et scientia, tanto supercilio et auctoritate Melchisedech Spiritum sanctum pronuntiavit, ut illud verissimum comprobarit, quod apud Graecos canitur, Imperitia confidentiam, eruditio timorem creat. Ego post longam aegrotationem, vix in Quadragesimae diebus febri carere potui, et cum alteri me operi praepararem, paucos dies qui supererant in Matthaei expositione consumpsi: tantaque aviditate studia omissa repetivi, ut quod exercitationi linguae profuit, nocuerit corporis valetudini.